Encontrados 5674 resultados para: Absalom Autem David
et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus (Liber I Regum 11, 39)
reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)
dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)
dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius ejus pro eo (Liber I Regum 11, 43)
venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem (Liber I Regum 12, 1)
et nunc pater meus posuit super vos jugum grave ego autem addam super jugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 11)
et locutus est eis secundum consilium juvenum dicens pater meus adgravavit jugum vestrum ego autem addam jugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego cædam scorpionibus (Liber I Regum 12, 14)
videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber I Regum 12, 16)
super filios autem Israël quicumque habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam (Liber I Regum 12, 17)
recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem (Liber I Regum 12, 19)
factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)
venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)