Encontrados 4262 resultados para: ív
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)
et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem (Liber Iudicum 11, 22)
quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis (Liber Iudicum 11, 26)
transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus (Liber Iudicum 11, 32)
percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël (Liber Iudicum 11, 33)
quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium (Liber Iudicum 12, 3)
vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse (Liber Iudicum 12, 4)
judicavitque Jepthæ Galaadites Israël sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad (Liber Iudicum 12, 7)
exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori ejus sedenti in agro Manue autem maritus ejus non erat cum ea quæ cum vidisset angelum (Liber Iudicum 13, 9)
descendit itaque pater ejus ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim juvenes facere consuerant (Liber Iudicum 14, 10)
cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo (Liber Iudicum 14, 11)
quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas (Liber Iudicum 14, 12)