Encontrados 4262 resultados para: ív
et observabitis et implebitis opere hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa præcepta hæc dicant en populus sapiens et intellegens gens magna (Liber Deuteronomii 4, 6)
quæ est enim alia gens sic inclita ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros (Liber Deuteronomii 4, 8)
custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos (Liber Deuteronomii 4, 9)
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)
atque reptilium quæ moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis (Liber Deuteronomii 4, 18)
cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit (Liber Deuteronomii 4, 23)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4, 31)
tunc separavit Moses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam (Liber Deuteronomii 4, 41)
non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpræsentiarum sumus et vivimus (Liber Deuteronomii 5, 3)
honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 5, 16)
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quæ illius sunt (Liber Deuteronomii 5, 21)
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)