Encontrados 4262 resultados para: ív
omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua (Liber Isaiae 14, 18)
præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum (Liber Isaiae 14, 21)
hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et hæc est manus extenta super universas gentes (Liber Isaiae 14, 26)
ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen ejus (Liber Isaiae 14, 31)
in triviis ejus accincti sunt sacco super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululat descendit in fletum (Liber Isaiae 15, 3)
audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus (Liber Isaiae 16, 6)
idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui lætantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas (Liber Isaiae 16, 7)
onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina (Liber Isaiae 17, 1)
derelictæ civitates Arœr gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat (Liber Isaiae 17, 2)
et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus dicit Dominus Deus Israël (Liber Isaiae 17, 6)
in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta (Liber Isaiae 17, 9)
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)