Encontrados 4262 resultados para: ív
et audivit Judas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus (Liber I Maccabaeorum 8, 1)
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terræ contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos (Liber I Maccabaeorum 8, 5)
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem (Liber I Maccabaeorum 8, 10)
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ et omnes obœdiunt uni et non est invidia neque zelus inter eos (Liber I Maccabaeorum 8, 16)
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute multa (Liber I Maccabaeorum 9, 43)
et ædificaverunt civitates munitas in Judæa munitionem quæ erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris (Liber I Maccabaeorum 9, 50)
et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum (Liber I Maccabaeorum 9, 52)
et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Juda erant denuntiavit (Liber I Maccabaeorum 9, 63)