Encontrados 114 resultados para: sanitatem multitudo

  • Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. (Liber Isaiae 31, 4)

  • Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. (Liber Isaiae 32, 14)

  • Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi. (Liber Isaiae 60, 5)

  • Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. (Liber Isaiae 63, 15)

  • Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. (Liber Ieremiae 3, 23)

  • Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. (Liber Ieremiae 33, 6)

  • Responderunt autem Jeremiæ omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universæ mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Ægypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)

  • Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)

  • dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam: (Liber Baruch 2, 29)

  • et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. (Prophetia Ezechielis 23, 24)

  • Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt. (Prophetia Ezechielis 27, 34)

  • Et veniet gladius in Ægyptum, et erit pavor in Æthiopia, cum ceciderint vulnerati in Ægypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 4)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina