Encontrados 114 resultados para: sanitatem multitudo

  • Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)

  • Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. (Liber II Paralipomenon 4, 18)

  • Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi. (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)

  • Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)

  • Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. (Liber II Paralipomenon 29, 32)

  • Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)

  • Porro reliqua populi multitudo, cæsis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 33, 25)

  • Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta: (Liber Esdrae 2, 64)

  • Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat. (Liber Esdrae 10, 12)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina