Encontrados 518 resultados para: Verbum
Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. (Liber Ecclesiasticus 18, 17)
Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis. (Liber Ecclesiasticus 19, 7)
Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet. (Liber Ecclesiasticus 19, 10)
Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. (Liber Ecclesiasticus 22, 8)
Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati. (Liber Ecclesiasticus 23, 17)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. (Liber Ecclesiasticus 32, 5)
