Encontrados 518 resultados para: Verbum
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Liber Proverbiorum 25, 11)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: (Liber Ecclesiasticus 4, 28)
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. (Liber Ecclesiasticus 6, 5)
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. (Liber Ecclesiasticus 18, 16)
