Encontrados 12906 resultados para: Ut
Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. (Liber II Maccabaeorum 10, 4)
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. (Liber II Maccabaeorum 10, 5)
Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala quæ in bellis gesta sunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 10)
Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat. (Liber II Maccabaeorum 10, 14)
Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)
Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)
Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)
Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, (Liber II Maccabaeorum 10, 25)
ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. (Liber II Maccabaeorum 10, 26)
Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)