Encontrados 12906 resultados para: Ut
Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. (Liber II Maccabaeorum 9, 13)
Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere: (Liber II Maccabaeorum 9, 14)
super hæc, et Judæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 17)
Optimis civibus Judæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: (Liber II Maccabaeorum 9, 21)
Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum: (Liber II Maccabaeorum 9, 23)
ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. (Liber II Maccabaeorum 9, 24)
Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum. (Liber II Maccabaeorum 9, 26)
Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. (Liber II Maccabaeorum 9, 28)
Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit. (Liber II Maccabaeorum 9, 29)
Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: (Liber II Maccabaeorum 10, 1)
aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est: (Liber II Maccabaeorum 10, 2)