Encontrados 12906 resultados para: Ut
Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus. (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: (Liber II Maccabaeorum 4, 1)
Sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent, (Liber II Maccabaeorum 4, 3)
considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, (Liber II Maccabaeorum 4, 4)
non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans. (Liber II Maccabaeorum 4, 5)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenæ conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus: (Liber II Maccabaeorum 4, 13)
ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci. (Liber II Maccabaeorum 4, 14)
quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)
Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset, (Liber II Maccabaeorum 4, 18)
misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificium Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)