Encontrados 12906 resultados para: Ut
Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)
Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes. (Liber II Maccabaeorum 3, 26)
Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 27)
Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute: (Liber II Maccabaeorum 3, 28)
et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. (Liber II Maccabaeorum 3, 29)
Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)
Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)
Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. (Liber II Maccabaeorum 3, 34)
Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. (Liber II Maccabaeorum 3, 35)
Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei. (Liber II Maccabaeorum 3, 36)
Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait: (Liber II Maccabaeorum 3, 37)