Encontrados 1054 resultados para: Uri
Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. (Actus Apostolorum 14, 11)
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)
Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 35)
Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, (Actus Apostolorum 17, 2)
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. (Actus Apostolorum 17, 20)
Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. (Actus Apostolorum 18, 24)
Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. (Actus Apostolorum 19, 19)
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. (Actus Apostolorum 20, 13)
dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. (Actus Apostolorum 20, 38)
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)
Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)
