Encontrados 1054 resultados para: Uri
Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. (Evangelium secundum Lucam 24, 27)
Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)
Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. (Evangelium secundum Ioannem 2, 8)
Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. (Evangelium secundum Ioannem 3, 25)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. (Evangelium secundum Ioannem 15, 8)
Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
