Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. (Epistula ad Romanos 8, 1)

  • Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)

  • ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)

  • Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. (Epistula ad Romanos 8, 5)

  • Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Epistula ad Romanos 8, 9)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. (Epistula ad Romanos 8, 10)

  • Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Epistula ad Romanos 8, 12)

  • Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)

  • Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 14)

  • Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). (Epistula ad Romanos 8, 15)

  • Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina