Encontrados 25898 resultados para: Um
Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. (Epistula ad Romanos 7, 11)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)
Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)
Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 17)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. (Epistula ad Romanos 7, 18)
Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)
Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: (Epistula ad Romanos 7, 21)
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: (Epistula ad Romanos 7, 22)
gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)