Encontrados 805 resultados para: Tuum
Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. (Liber Psalmorum 73, 18)
Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. (Liber Psalmorum 73, 20)
Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum. (Liber Psalmorum 73, 21)
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. (Liber Psalmorum 74, 2)
Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. (Liber Psalmorum 76, 16)
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. (Liber Psalmorum 76, 21)
Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. (Liber Psalmorum 78, 1)
Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: (Liber Psalmorum 78, 6)
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 78, 9)
Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. (Liber Psalmorum 79, 19)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. (Liber Psalmorum 82, 4)
