Encontrados 805 resultados para: Tuum
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. (Liber Psalmorum 42, 3)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 43, 4)
Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. (Liber Psalmorum 43, 13)
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 43, 26)
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. (Liber Psalmorum 44, 4)
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. (Liber Psalmorum 44, 11)
Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. (Liber Psalmorum 44, 12)
Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis. (Liber Psalmorum 44, 13)
Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua. (Liber Psalmorum 47, 11)
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? (Liber Psalmorum 49, 16)
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. (Liber Psalmorum 49, 19)
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. (Liber Psalmorum 49, 20)
