Encontrados 1178 resultados para: Terra

  • Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)

  • Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)

  • et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra? (Apocalypsis Ioannis 6, 10)

  • Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna: Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. (Apocalypsis Ioannis 8, 13)

  • Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)

  • Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem: et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam. (Apocalypsis Ioannis 13, 3)

  • Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. (Apocalypsis Ioannis 13, 11)

  • Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit. (Apocalypsis Ioannis 13, 14)

  • Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 3)

  • Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 16)

  • Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 1)

  • Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra. (Apocalypsis Ioannis 18, 24)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina