Encontrados 1178 resultados para: Terra

  • Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? (Actus Apostolorum 7, 49)

  • In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. (Actus Apostolorum 8, 33)

  • Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)

  • Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, (Actus Apostolorum 13, 17)

  • Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • Domini est terra, et plenitudo ejus. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)

  • Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)

  • in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; (Epistula ad Ephesios 1, 10)

  • ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, (Epistula ad Ephesios 3, 15)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina