Mosaico decorativo

Encontrados 1263 resultados para: Terra Sancta

  • Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)

  • et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)

  • Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua: (Liber I Maccabaeorum 10, 72)

  • Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 52)

  • Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)

  • et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiæ, et fecit plagam magnam in terra. (Liber I Maccabaeorum 13, 32)

  • Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 14, 4)

  • Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 8)

  • sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 15)

  • Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)

  • Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina