Mosaico decorativo

Encontrados 1263 resultados para: Terra Sancta

  • Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)

  • Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: (Liber I Maccabaeorum 3, 29)

  • Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)

  • et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem: (Liber I Maccabaeorum 3, 51)

  • Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: (Liber I Maccabaeorum 3, 58)

  • Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. (Liber I Maccabaeorum 4, 41)

  • et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. (Liber I Maccabaeorum 4, 43)

  • et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria sanctificaverunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 48)

  • Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)

  • Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina