Encontrados 339 resultados para: Sex
Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)
Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)
Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)
Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron. (Liber II Samuelis 3, 5)
In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. (Liber II Samuelis 5, 5)
Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem, (Liber II Samuelis 6, 13)
et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem. (Liber II Samuelis 15, 18)
Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. (Liber I Regum 4, 13)
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, (Liber I Regum 4, 22)
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)
Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. (Liber I Regum 6, 6)