Encontrados 339 resultados para: Sex

  • Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. (Actus Apostolorum 10, 9)

  • Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)

  • Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex. (Actus Apostolorum 27, 37)

  • Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, (Epistula I ad Timotheum 5, 9)

  • Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)

  • Et vidi cum aperuisset sigillum sextum: et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus: et luna tota facta est sicut sanguis: (Apocalypsis Ioannis 6, 12)

  • Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, (Apocalypsis Ioannis 9, 13)

  • dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. (Apocalypsis Ioannis 9, 14)

  • et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. (Apocalypsis Ioannis 11, 3)

  • et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12, 6)

  • Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex. (Apocalypsis Ioannis 13, 18)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina