Encontrados 663 resultados para: Sanctorum Dies
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ; (Liber Psalmorum 89, 9)
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. (Liber Psalmorum 89, 10)
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 96, 10)
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 101, 4)
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. (Liber Psalmorum 101, 12)
Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit: (Liber Psalmorum 102, 15)
Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. (Liber Psalmorum 108, 8)
Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. (Liber Psalmorum 109, 3)
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. (Liber Psalmorum 115, 6)
Hæc est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et lætemur in ea. (Liber Psalmorum 117, 24)
Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? (Liber Psalmorum 118, 84)
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. (Liber Psalmorum 118, 91)