Encontrados 89 resultados para: Sancta

  • At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Liber Exodus 3, 5)

  • Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)

  • et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. (Liber Exodus 19, 6)

  • Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 4)

  • Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur. (Liber Exodus 30, 29)

  • Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. (Liber Exodus 40, 11)

  • Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: (Liber Leviticus 7, 1)

  • Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, (Liber Leviticus 10, 17)

  • præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? (Liber Leviticus 10, 18)

  • immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)

  • Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina