Encontrados 89 resultados para: Sancta

  • Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ et tributa ipsius sint. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)

  • Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)

  • sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 15)

  • Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)

  • Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)

  • Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno. (Liber II Maccabaeorum 1, 7)

  • Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, (Liber II Maccabaeorum 3, 1)

  • et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. (Liber II Maccabaeorum 5, 16)

  • templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum: (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. (Liber II Maccabaeorum 12, 46)

  • Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina