Encontrados 368 resultados para: Respondit
Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. (Liber Thobis 6, 14)
Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. (Liber Iudith 10, 12)
Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quæ mihi detuli, manducabo. (Liber Iudith 12, 2)
Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)
Quæ respondit ei, et jussit ut diceret Mardochæo: (Liber Esther 4, 10)
At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi. (Liber Esther 5, 4)
Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istæ: (Liber Esther 5, 7)
respondit: Homo, quem rex honorare cupit, (Liber Esther 6, 7)
Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. (Liber Esther 7, 3)
Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. (Liber Esther 9, 13)
Quæ respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ. (Liber Esther 15, 16)
Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. (Liber Iob 19, 16)
