Encontrados 368 resultados para: Respondit
At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me: (Liber II Paralipomenon 34, 23)
Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc, (Liber Esdrae 10, 2)
Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat. (Liber Esdrae 10, 12)
Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)
Ad hæc uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt. (Liber Thobis 2, 22)
Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. (Liber Thobis 3, 9)
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)
Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet. (Liber Thobis 5, 3)
At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ? (Liber Thobis 5, 7)
Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. (Liber Thobis 5, 8)
Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu. (Liber Thobis 5, 16)
Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. (Liber Thobis 5, 19)
