Encontrados 761 resultados para: Quid
Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loqueris cum ea? (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 6)
Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quærit interficere? (Evangelium secundum Ioannem 7, 20)
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. (Evangelium secundum Ioannem 9, 17)
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
