Encontrados 761 resultados para: Quid
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. (Evangelium secundum Lucam 22, 71)
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? (Evangelium secundum Lucam 23, 31)
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? (Evangelium secundum Lucam 24, 38)
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? (Evangelium secundum Ioannem 1, 22)
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. (Evangelium secundum Ioannem 2, 4)
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
