Mosaico decorativo

Encontrados 4987 resultados para: Pugna Autem Asor

  • Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? (Liber I Samuelis 18, 18)

  • Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)

  • Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. (Liber I Samuelis 18, 20)

  • Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis. (Liber I Samuelis 18, 23)

  • Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)

  • Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)

  • Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis. (Liber I Samuelis 18, 30)

  • Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde: (Liber I Samuelis 19, 1)

  • Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi. (Liber I Samuelis 19, 3)

  • Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus. (Liber I Samuelis 19, 8)

  • Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. (Liber I Samuelis 19, 9)

  • Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. (Liber I Samuelis 19, 10)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina