Encontrados 4987 resultados para: Pugna Autem Asor
Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim. (Liber I Samuelis 17, 1)
Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum. (Liber I Samuelis 17, 7)
Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. (Liber I Samuelis 17, 9)
Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. (Liber I Samuelis 17, 11)
David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)
Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)
Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, (Liber I Samuelis 17, 17)
Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim. (Liber I Samuelis 17, 19)
Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde. (Liber I Samuelis 17, 24)
Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur viro qui percusserit eum. (Liber I Samuelis 17, 27)
Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)