Encontrados 4831 resultados para: Pro
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. (Liber Proverbiorum 23, 27)
Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. (Liber Proverbiorum 24, 28)
Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. (Liber Proverbiorum 25, 8)
ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. (Liber Proverbiorum 25, 10)
Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. (Liber Proverbiorum 25, 14)
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. (Liber Proverbiorum 25, 17)
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. (Liber Proverbiorum 27, 7)
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)