Encontrados 4831 resultados para: Pro
Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. (Liber Proverbiorum 19, 14)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. (Liber Proverbiorum 20, 4)
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)
Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. (Liber Proverbiorum 21, 18)
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)
Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. (Liber Proverbiorum 22, 6)
Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. (Liber Proverbiorum 22, 9)
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)
Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam. (Liber Proverbiorum 22, 14)