Mosaico decorativo

Encontrados 347 resultados para: Pater

  • Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. (Liber Thobis 10, 9)

  • Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)

  • Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo. (Liber Thobis 11, 10)

  • Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? (Liber Thobis 12, 2)

  • Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. (Liber Thobis 12, 4)

  • Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere. (Liber Thobis 12, 5)

  • Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. (Liber Iudith 8, 22)

  • et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: (Liber Esther 16, 11)

  • Putredini dixi: Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus. (Liber Iob 17, 14)

  • Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. (Liber Iob 29, 16)

  • Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis: (Liber Iob 34, 36)

  • Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? (Liber Iob 38, 28)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina