Encontrados 347 resultados para: Pater
Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus, (Liber II Paralipomenon 28, 1)
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. (Liber II Paralipomenon 29, 2)
et conversus instauravit excelsa quæ demolitus fuerat Ezechias pater ejus: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. (Liber II Paralipomenon 33, 3)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus: et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)
Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. (Liber Thobis 5, 1)
Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet. (Liber Thobis 5, 3)
Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. (Liber Thobis 5, 10)
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est. (Liber Thobis 7, 5)
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. (Liber Thobis 9, 4)
Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi ? (Liber Thobis 10, 1)
