Encontrados 498 resultados para: Pan
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 7)
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)
neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 10)
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 11)
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 26)
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. (Evangelium secundum Marcum 3, 20)
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
