Encontrados 498 resultados para: Pan
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 6)
Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi. (Prophetia Amos 7, 12)
Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. (Prophetia Amos 8, 11)
Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)
Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)
Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. (Prophetia Nahum 3, 13)
Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ; bruchus expansus est, et avolavit. (Prophetia Nahum 3, 16)
Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet. (Prophetia Habacuc 1, 17)
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. (Prophetia Aggaei 2, 13)
Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. (Prophetia Malachiae 1, 7)
Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)
Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
