Encontrados 498 resultados para: Pan
Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. (Liber Isaiae 5, 12)
Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea. (Liber Isaiae 6, 13)
Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. (Liber Isaiae 13, 10)
Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. (Liber Isaiae 19, 8)
Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. (Liber Isaiae 21, 14)
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. (Liber Isaiae 24, 8)
Panis autem comminuetur ; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. (Liber Isaiae 28, 28)
Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. (Liber Isaiae 30, 20)
Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis ; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose, (Liber Isaiae 30, 23)
Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis ; et in bellis præcipuis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)
Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)
donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)
