Encontrados 498 resultados para: Pan
In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)
Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. (Liber Ecclesiastes 11, 1)
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. (Liber Sapientiae 16, 20)
Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: (Liber Ecclesiasticus 12, 6)
Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 10)
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. (Liber Ecclesiasticus 31, 28)
Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est. (Liber Ecclesiasticus 31, 29)
