Encontrados 161 resultados para: Noli
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 29)
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare: (Liber Ecclesiasticus 19, 8)
Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia et seras. (Liber Ecclesiasticus 28, 28)
Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas. (Liber Ecclesiasticus 31, 20)
Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum. (Liber Ecclesiasticus 31, 30)
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. (Liber Ecclesiasticus 32, 1)
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. (Liber Ecclesiasticus 32, 6)
Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. (Liber Ecclesiasticus 35, 14)
Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)
Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. (Liber Ecclesiasticus 37, 7)