Encontrados 161 resultados para: Noli
da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: (Liber Sapientiae 9, 4)
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 24)
Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. (Liber Ecclesiasticus 4, 32)
Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 10)
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
Noli facere mala, et non te apprehendent: (Liber Ecclesiasticus 7, 1)
Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. (Liber Ecclesiasticus 7, 4)
Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)