Encontrados 13039 resultados para: No
Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: (Epistula I ad Corinthios 7, 1)
Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. (Epistula I ad Corinthios 7, 4)
Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. (Epistula I ad Corinthios 7, 6)
Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 7, 8)
Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. (Epistula I ad Corinthios 7, 9)
Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. (Epistula I ad Corinthios 7, 11)