Encontrados 13039 resultados para: No
et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: (Epistula I ad Corinthios 4, 12)
Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. (Epistula I ad Corinthios 4, 18)
Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. (Epistula I ad Corinthios 4, 19)
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. (Epistula I ad Corinthios 5, 1)
Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. (Epistula I ad Corinthios 5, 2)
in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, (Epistula I ad Corinthios 5, 4)
tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? (Epistula I ad Corinthios 5, 6)