Mosaico decorativo

Encontrados 13039 resultados para: No

  • Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. (Epistula I Petri 1, 5)

  • ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 7)

  • quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata: (Epistula I Petri 1, 8)

  • quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)

  • quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: (Epistula I Petri 1, 14)

  • Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: (Epistula I Petri 1, 18)

  • præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)

  • renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: (Epistula I Petri 1, 23)

  • Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: (Epistula I Petri 2, 4)

  • Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. (Epistula I Petri 2, 6)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina