Encontrados 13039 resultados para: No
Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? (Epistula Iacobi 2, 24)
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)
Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. (Epistula Iacobi 3, 1)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. (Epistula Iacobi 3, 3)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)
linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. (Epistula Iacobi 3, 10)
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: (Epistula Iacobi 3, 14)
non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. (Epistula Iacobi 3, 15)
Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. (Epistula Iacobi 3, 17)
Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)