Encontrados 164 resultados para: Misericordiam

  • Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)

  • Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. (Liber Thobis 8, 18)

  • Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 12, 6)

  • quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam. (Liber Thobis 12, 9)

  • Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 5)

  • Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 8)

  • Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum. (Liber Iudith 7, 4)

  • exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. (Liber Iudith 7, 23)

  • non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. (Liber Iudith 8, 12)

  • dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: (Liber Iudith 8, 17)

  • Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. (Liber Iudith 10, 12)

  • et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israël: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte. (Liber Iudith 13, 18)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina