Encontrados 164 resultados para: Misericordiam

  • Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. (Evangelium secundum Lucam 1, 58)

  • ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: (Evangelium secundum Lucam 1, 72)

  • At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)

  • Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. (Epistula ad Romanos 9, 15)

  • sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. (Epistula ad Romanos 9, 25)

  • Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: (Epistula ad Romanos 11, 30)

  • ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)

  • Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, (Epistula II ad Corinthios 4, 1)

  • qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. (Epistula I ad Timotheum 1, 13)

  • Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina